- PENTHEUS
- PENTHEUSfil. Echionis ex Agave coniuge, filiâ Cami, qui cum Liberi patris sacra aspernaretur, irâ numinis, a matre et sorore in furorem versis, laceratus est. Α᾿πὸ τοῦ πένθεος, i.e. a luctu arcessit nomen. Unde Theocritus in Lenis, ubi historiam hanc narrat:Ε᾿ξ ὀρέων πένθημα καὶ οὐ Πενθῆα φέροισαι.Ovidius a matre et sororibus caesum ait, quia aper illis visus sit, cum sacra sperneret: sic enim ille Metam. l. 3. v. 712.Prima suum misso violavit Penthea thyrsôMater. Io, geminae, clamavit, adste sorores:Ille aper, in nostris errat qui maximus agris,Ille mihi feriendur aper. ———Catullus et Persius in vitulum mutatum prodiderunt. Persius Satyr. 1. v. 100.Et rapotum vitulo caput ablatura superbo.Unde forte Theocritus: Idyll. 3.Μάτηρ μὲν κεφαλὰν μυκήσατο παιδὸς ἑλοῖσα.Μυκηθμὸς enim proprie τῶ βοῶν. Hesych. Μυκηθμὸς, βοὴ βοῶν. Oppianus Pentheum in taurum commutatum fuisse scribit. sorores autem in pardales, Cyneg. 4.Πενθέα μὲν ταύρειον ἐδειξατο, φοίντον ὄμμα,Α᾿υχένα τ᾿ ἠώρησε, κέρας δ᾿ ἀνέτειλε μετώπου.Τᾶισι δε γλαυκιόωσαν ἐθήκατο θηρὸς ὀπωπὴν,Καὶ γένυκς θάρηξε, κατέγραψεν δ᾿ ἐπὶ νώτουΡ῾ινὸν ὀπωρινοῖσι, καὶ ἄγρια θήκατο φȏλα.Αἱ δε Θεοῦ βουλῇσιν ἀμειψάμεναι χρόα καλὸνΠορδιάλιες, Πενθῆα παρὰ σκοπέλοισι δάσαντο.Ab his tamen diversus Porphyrio in Od. 2. Horat. ubi eum sulmine tactum periisse scribit, non ob Orgiorum contemptum, sed quod Liberum patrem custodiâ clausum teneret. Natal. Comes l. 5. c. 13. hanc fabulam explicat; et Pentheum laudatum regem fuisse verisimile est, qui quod ebrietatem tollere conaretur, a furiosis subditis male exceptus, et conviciis tum publicis, tum privatis discerptus sit. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.